PINNAE

PINNAE
PINNAE
in avibus, extimae pennae sunt, sicut intimae plumae.
Appuleius, in Floridis, Color psutaeo viridis et intimis plumulis et extimis pinnidis: ad quem locum vide Salmas. Exercit. Plin. p. 1014. E cuiusmodi pinnis Musas coronam habuisse, docet Pausan. l. 9. Quippe memorant, Acheloi filius, suasu Iunonis ausas esse Musas provocare in certamen cantus. At Musas victrices victis pinnas ex alis convulsas et in speciem coronae coactas, suis capitibus imposuisse, argumentum victoriae et quodammodo in speciem tropaei. Sed et asopico Orchomenio fil, Cleodami Stadii cursori et victori, e pinnis dat coronam Pind, Ol. Od. 14.
Ε᾿ςτεφάνωςε κυδίμων ἀέθλων
Πτεροῖςι χαῖταν.
Alias pinnae avium, super alia ornamenta, galeis addi consuevêre, uti de galea Annibali missâ, a gentibus Oceani, refert Silius Italicus, l. 2. Imitatione veterum Aegypti Regum, qui modo arborem, modo redolentia unguenta, augendo decori, honori, forte et superstitioni, gestâsse leguntur. Cuius generis fere sunt illa κράνη καὶ πτερὰ βαφαῖς κοσμούμενα, galeae et pinnae coloribus tinctae, quas habuisse in manibus Achaeorum mulieres, ut earum aspectu milites ad pugnam incitarent, ait in Philopoemene Plut. Inprimis crista gladiatorum, qui Samnites dicebantur, Pinnae vocata est: quibus proin Retiarii oppositi, Pinnirapi sunt appellati, quod acutam hanc galeae summitatem rapere niterentur, Voss. Etymol. Sed et pinnae phoenicopteri, ructantibus apud Romanos ori indebantur, quo stomachum repletum sic provocarent ad vomitum hi gulones, Sueton. Claudio, c. 33. Unde Martial. l. 3. Epigr. 82. in Zoilum, v. 8.
Stat exoletus, suggeritque vuctanti
Pinnas rubentes, cuspidesque lentisci etc.
De pinnis Cursorum, dicemus infra voce Pinnae; Piscium, ubi de Piscibus carentibus squamis seu pinnis. Plura vero hanc in rem vide apud Car. Paschalium Coronar. l. 3. c. 18. l. 6. c. 20. et l. 10. c. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Pinnae — Die ungarische Stephanskrone mit pinnae (bunt), Aufsätzen auf der ringförmigen corona graeca Als pinnae (Einzahl: pinna) werden formübergreifend die auf dem Stirnreif einer Krone, speziell einer Zackenkrone aufgesetzten Zacken in Quader ,… …   Deutsch Wikipedia

  • PINNAE Murorum — apud Statium, Theb. l. 7. v. 449. fortuito ductae quater aggere pinnae: Scholiasti veteri faestigia murorum sunt; pinnum enim antiquos acutum dixisse, auctor est Isidor. l. 11. c. 1. Servio eminentiae murorum, ad Aen. l. 4. Graece πτερὰ, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Pinnae — Pinna Pin na, n.; pl. {Pinn[ae]}, E. {Pinnas}. [L., a feather.] 1. (Bot.) (a) A leaflet of a pinnate leaf. See Illust. of {Bipinnate leaf}, under {Bipinnate}. (b) One of the primary divisions of a decompound leaf. [1913 Webster] 2. (Zo[ o]l.) One …   The Collaborative International Dictionary of English

  • pinnae — plural of pinna …   Dictionary of ichthyology

  • Pinnae — Pịnnae   [lateinisch], Zoologie: die Flossen …   Universal-Lexikon

  • pinnae — pin·na || pɪnÉ™ n. feather; wing; fin; external part of the ear, auricle (Anatomy) …   English contemporary dictionary

  • pinnae —    The leaflets or primary division of a pinnate leaf …   Herbal-medical glossary

  • pinnae — pl. of PINNA …   Useful english dictionary

  • pinnae abdominales — plural of pinna abdominalis …   Dictionary of ichthyology

  • pinnae adiposae — plural of pinna adiposa …   Dictionary of ichthyology

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”